Maturità 2015, seconda prova: al Classico, Tacito “Ultimi giorni di Tiberio”

di Redazione Blitz
Pubblicato il 18 Giugno 2015 9:07 | Ultimo aggiornamento: 18 Giugno 2015 9:07
Maturità 2015, seconda prova: al Classico, Tacito "Gli ultimi giorni di Tiberio"

Maturità 2015

ROMA – Seconda prova degli esami di maturità 2015 questa mattina, 18 giugno, per gli studenti impegnati con gli esami in tutta Italia. E’ un brano di Tacito “Ultimi giorni di Tiberio”, la versione di latino per il Liceo Classico. (QUI LA DIRETTA).

Quest’anno – per la prima volta – la versione è accompagnata da una breve introduzione che spiega il contesto: “Un famoso medico, tastando il polso dell’imperatore Tiberio, ne pronostica la fine imminente: dopo pochi giorni l’imperatore viene creduto morto. Mentre Caligola inizia a gustare le primizie del potere, improvvisamente Tiberio si riprende…”. Tacito non “usciva” alla Maturità dal 2005.

Il testo della versione di Tacito:

Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum dissimulatio deserebat: idem animi rigor; sermone ac vultu intentus quaesita interdum comitate quamvis manifestam defectionem tegebat. Mutatisque saepius locis tandem apud promunturium Miseni consedit in villa cui L. Lucullus quondam dominus. Illic eum adpropinquare supremis tali modo compertum. Erat medicus arte insignis, nomine Charicles, non quidem regere valetudines principis solitus, consilii tamen copiam praebere. Is velut propria ad negotia digrediens et per speciem officii manum complexus pulsum venarum attigit. Neque fefellit: nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret. Charicles tamen labi spiritum nec ultra biduum duraturum Macroni firmavit. Inde cuncta conloquiis inter praesentis, nuntiis apud legatos et exercitus festinabantur. Septimum decimum kal. Aprilis interclusa anima creditus est mortalitatem explevisse; et multo gratantum concursu ad capienda imperii primordia G. Caesar egrediebatur, cum repente adfertur redire Tiberio vocem ac visus vocarique qui recreandae defectioni cibum adferrent. Pavor hinc in omnis, et ceteri passim dispergi, se quisque maestum aut nescium fingere; Caesar in silentium fixus a summa spe novissima expectabat. Macro intrepidus opprimi senem iniectu multae vestis iubet discedique ab limine. Sic Tiberius finivit octavo et septuagesimo aetatis anno.